{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 148.18","citation":"Augustine, Epistulae 148.18","ref":"148.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":163,"text":"Melius ergo id adfirmamus, unde minime dubitamus, quod homo interior uidebit deum, qui modo solus potest uidere caritatem, quae cum laudaretur, dictum est: Deus caritas est, solus potest uidere pacem et sanctificationem, sine qua nemo poterit uidere deum. neque enim caritatem, pacem, sanctificationem et si qua similia uidet modo ullus oculus carnis; quae tamen omnia iam uidet, quantum potest, oculus mentis tanto purius quanto purior, ut sine dubitatione deum nos uisuros esse credamus, siue inueniamus siue non inueniamus, quod de qualitate futuri corporis quaerimus, cum tamen corpus resurrecturum et inmortale atque incorruptibile futurum non ambigamus, quoniam hinc sanctarum scripturarum sententias apertissimas firmissimasque retinemus. si autem iste frater, quod de spiritali corpore adhuc requiro, iam sibi firmat esse certissimum, nisi placidus audiero docentem ita, ut ille quoque placidus me audiat inquirentem, habebit, unde iure suscenseat. nunc tamen per Christum obsecro, ut de illa asperitate litterarum mearum, qua eum non inmerito offensum esse didici, ueniam mihi ab illo impetres et me rescriptis domino adiuuante laetifices.","prev":{"citation":"Epistulae 148.17","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.17"},"next":{"citation":"Epistulae 149.1","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}