{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 148.5","citation":"Augustine, Epistulae 148.5","ref":"148.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":169,"text":"Ego certe in hac causa, quid melius facerem. non inueni. quam ut ueniam peterem a fratre, qui laesum se litterarum mearum asperitate conquestus est. faciet et ipse, ut spero, quod sibi imperari nouit ab eo, qui per apostolum loquens ait: Donantes uobismet ipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam, sicut et deus in Christo donauit uobis. estote ergo imitatores dei sicut filii dilectissimi et ambulate in caritate, sicut et Christus dilexit uos. in hac caritate ambulantes, si quid diligentius possumus, de spiritali corpore, quod in resurrectione habebimus, concorditer inquiramus, quia, et si quid aliter sapimus, hoc quoque nobis deus reuelabit, si in illo maneamus. qui autem manet in caritate, in deo manet et deus in illo manet, quia deus caritas est siue tamquam eius fons ineffabiliter existendo siue illam nobis per suum spiritum largiendo. si ergo doceri potest, quod caritas corporalibus oculis aliquando uidebitur, poterit fortassis et deus; si autem ista numquam poterit, multo minus ipse fons eius uel si quid dici excellentius et conuenientius de tanta re potest.","prev":{"citation":"Epistulae 148.4","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.4"},"next":{"citation":"Epistulae 148.6","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}