{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 148.6","citation":"Augustine, Epistulae 148.6","ref":"148.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":182,"text":"Magni quidam uiri et in scripturis sanctis doctissimi, qui plurimum ecclesiam et bona studia fidelium suis litteris adiuuerunt, ubi eis occasio data est, dixerunt inuisibilem deum inuisibiliter uideri, hoc est per eam naturam, quae in nobis quoque inuisibilis est, munda scilicet mente uel corde. beatus Ambrosius cum de Christo ageret secundum id, quod uerbum est: Non enim corporalibus', inquit, sed spiritalibus oculis Iesus uidetur'; et paulo post: (Non eum uiderunt, inquit. Iudaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum' hinc ostendens. unde uideatur. item cum de spiritu sancto loqueretur, interposuit uerba domini dicentis: Rogabo patrem et alium paraclitum dabit uobis, qui uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec cognoscit eum. 'merito ergo ae), in quit, in corpore demonstrauit, quoniam in diuinitatis substantia non uidetur. uidimus spiritum sed in specie corporali; uideamus et patrem, sed, quia uidere non possumus, audiamus'. et paulo post: 'Audiamus ergo', inquit, 'patrem, inuisibilis enim pater; sed et filius inuisibilis secundum diuinitatem, deum enim nemo uidit umquam; cum ergo filius deus, in eo utique, quod deus est, filius non uidetur'.","prev":{"citation":"Epistulae 148.5","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.5"},"next":{"citation":"Epistulae 148.7","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}