{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 148.9","citation":"Augustine, Epistulae 148.9","ref":"148.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":130,"text":"Unde alio loco euidentius dicit: cNon solum patris diuinitatem sed ne filii quidem et spiritus sancti, quae una in trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere sed oculos mentis, de quibus ipse saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt'. quid hac manifestatione lucidius? si enim tantum modo dixisset nec patris nec filii nec spiritus sancti diuinitatem posse oculos carnis aspicere nec deinceps addidisset (sed oculos mentis', forte diceretur carnem iam non esse appellandam, cum corpus fuerit spiritale. addendo ergo et dicendo 'sed oculos mentis' ab omni genere -corporis alienauit huius modi uisionem. ne quis autem putaret eum tantum de praesenti tempore locutum, subiecit etiam domini testimonium uolens ostendere, quos dixerat oculos mentis, quo testimonio non praesentis sed futurae uisionis promissio declaratur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.","prev":{"citation":"Epistulae 148.8","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.8"},"next":{"citation":"Epistulae 148.10","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}