{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 149.12","citation":"Augustine, Epistulae 149.12","ref":"149.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":108,"text":"Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellatio nes, gratiarum actiones. secundum Graecum enim eloquium discernenda sunt; nam nostri interpretes uix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre curauerint. ecce enim sicut ea ipse posuisti: Obsecro fieri obsecrationes, non eodem uerbo utrumque dixit apostolus, qui utique Graece illam scripsit epistulam; sed pro eo, quod in Latino est (obsecro), ille Graece dixit uapaxaXd); pro eo uero, quod Latinus uester habet (obsecrationes), ille posuit seTQoei?. proinde alii codices, in quibus et nostri sunt, non habent 'obsecrationes' sed 'deprecationes). tria POITO quae sequuntur: Orationes, interpellationes, gratiarum actiones plerique Latini codices sic habent","prev":{"citation":"Epistulae 149.11","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.11"},"next":{"citation":"Epistulae 149.13","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}