{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 149.18","citation":"Augustine, Epistulae 149.18","ref":"149.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":126,"text":"Unde nec illud te moueat, quod de Iudaeis idem apostolus dicit: Secundum euangelium quidem inimici propter uos, secundum electionem autem dilecti propter patres. altitudo quippe illa diuitiarum sapientiae et scientiae dei et illa inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius hanc fidelibus cordibus magnam ingerunt admirationem, qui de illius sapientia pertendente a fine usque in finem fortiter et omnia suauiter disponente non dubitant, quid sit, quod ei placet, ut nascantur, crescant ac multiplicentur hi, quos etsi malos ipse non fecit, tamen malos futuros esse praesciuit. nimis enim consilium eius in abdito est, quo etiam malis bene utitur ad: prouectum bonorum etiam in hoc mirificans omnipotentiam bonitatis suae, quia, sicut illorum nequitiae est male uti bonis operibus eius, sic illius sapientiae est bene uti malis operibus eorum.","prev":{"citation":"Epistulae 149.17","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.17"},"next":{"citation":"Epistulae 149.19","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.19"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}