{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 149.20","citation":"Augustine, Epistulae 149.20","ref":"149.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":274,"text":"Hinc adiungit ea, quae inquirenda posuisti: Secundum euangelium quidem inimici propter uos. pretium quippe redemptionis nostrae sanguis est Christi, qui utique non nisi ab inimicis potuit occidi. hic est ille usus malorum in prouectum bonorum. quod uero adiungit: Secundum electionem autem dilecti propter patres, hinc ostendit non illos inimicos sed electos esse dilectos. sed scripturae mos est ita loqui de parte tamquam de toto, sicut Corinthios in primis epistulae suae partibus ita laudat, tamquam omnes tales sint, cum essent laudabiles quidam eorum, et postea in nonnullis epistulae ipsius locis ita reprehendit. tamquam omnes culpabiles essent, propter quosdam, qui tales erant. istam diuinarum scripturarum consuetudinem per omne corpus litterarum eius creberrime sparsam quisquis diligenter aduerterit, multa dissoluit, quae inter se uidentur esse contraria. inimicos ergo alios dicit, alios dilectos; sed quia in uno populo erant, uelut eosdem ipsos dicere uidetur. quamquam et ex ipsis inimicis, qui crucifixerunt dominum, plerique conuersi sunt et apparuerunt electi, tunc electi, quando conuersi, quantum ad salutis initium, quantum uero ad dei praescientiam, non tunc electi sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem. duobus itaque modis ipsi inimici, qui dilecti, siue quia in uno populo utrique fuerant siue quia ei inimicis saeuientibus usque ad sanguinem Christi quidam eorum dilecti facti erant secundum electionem, quae latebat in praescientia dei. ad hoc enim addidit 'propter patres', quia id, quod patribus promissum est, oportebat impleri, sicut circa finem epistulae ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia glorificare deum. secundum istam misericordiam dictum est: Inimici propter uos, quod et supra dixerat: Illorum delicto salus gentibus.","prev":{"citation":"Epistulae 149.19","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.19"},"next":{"citation":"Epistulae 149.21","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.21"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}