{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 149.22","citation":"Augustine, Epistulae 149.22","ref":"149.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":199,"text":"Non sunt in ista uocatione, qui in fide, quae per dilectionem operatur, etiamsi aliquantum ambulant, non perseuerant usque in finem. et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum, si ad illam praedestinationem et uocationem, quae secundum propositum et sine paenitentia est, pertinerent. ac ne quisquam praesumptor ita de occultis iudicet alienis, ut dicat: 'Ideo non rapti sunt ex hac uita, antequam essent fidei desertores, quia in eadem uita non fideliter ambulabant et hoc in eorum cordibus nouerat dominus, quamuis hominibus aliter appareret,' quid dicturus est de infantulis paruulis, qui plerique accepto in illa aetate Christianae gratiae sacramento, cum sine dubio pertinerent ad uitam aeternam regnumque caelorum, si continuo ex hac uita migrarent, sinuntur crescere et nonnulli etiam apostatae fiunt? unde, nisi quia non pertinent ad illam praedestinationem et secundum propositum ac sine paenitentia uocationem? cur autem ad eam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, iniusta non potest. numquid enim iniquitas apud deum? absit. nam et hoc ad illam pertinet altitudinem iudiciorum, quam mirans tamquam expauit apostolus; ideo quippe illa iudicia uocat, ne quisquam talia fieri putet siue iniquitate siue temeritate facientis siue casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta dei sapientia saeculorum.","prev":{"citation":"Epistulae 149.21","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.21"},"next":{"citation":"Epistulae 149.23","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.23"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}