{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 149.33","citation":"Augustine, Epistulae 149.33","ref":"149.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":178,"text":"De uerbis Symeonis, ubi ait uirgini matri domini: Et tuam ipsius animam pertransiet framea, in alia epistula, cuius exemplum etiam modo misi, dixi, quid mihi uideatur; quod etiam tibi inter cetera uisum est. et quod adiunxit: Ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intellegendum puto, quia per domini passionem et insidiae Iudaeorum et discipulorum infirmitas patuit. tribulationem igitur gladii nomine significatam esse credibile est, quo materna anima uulnerata est doloris affectu. ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum. ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus. nam et ferrum, quod pertransiit animam Ioseph, pro dura tribulatione positum ferrum mihi uidetur; aperte quippe dicitur: Ferrum pertransiit animam eius, donec ueniret uerbum eius, id est tam diu fuit in dura tribulatione, donec fieret, quod praedixit. hinc enim magnus est habitus et ab illa tribulatione liberatus. sed ne humanae sapientiae tribueretur, quod uenit uerbum eius, id est factum est, quod praedixit, more suo scriptura sancta deo inde dat gloriam et continuo subiungit: Eloquium domini igniuit eum.","prev":{"citation":"Epistulae 149.32","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.32"},"next":{"citation":"Epistulae 149.34","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.34"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}