{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 149.4","citation":"Augustine, Epistulae 149.4","ref":"149.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":209,"text":"Quod uero sequitur: Saturati sunt porcina, iam, quid mihi ei hoc uideretur, aperui. sed quod alii codices habent et uerius habere perhibentur, quia diligentiora exemplaria per accentus notam eandem uerbi Graeci ambiguitatem Graeco scribendi more dissoluunt, obscurius est quidem, sed electiori sententiae uidetur aptius conuenire. quia enim dixerat: Et de absconditis tuis adimpletus est uenter eorum, quibus uerbis occulta dei iudicia significata sunt — occulta quippe sunt miseris, etiam qui gaudent in malis, quos tradidit deus in concupiscentias cordis eorum —, uelut quae. reretur, unde possint cognosci, qui in abscondito ira dei adimpleti sunt, et responderetur, quod in euangelio dictum est: Ei fructibus eorum cognoscetis eos, continuo sub. iunctum est: Saturati sunt filiis, hoc est fructibus, quod euidentius dicitur (operibus suis'. unde alibi legitur: Ecce parturiuit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem et alibi: Dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. mali ergo filii mala opera, quibus cognoscuntur et qui de absconditis dei iudiciis internis cogitationum suarum tamquam in uentrem adimpleti sunt; bona opera boni filii sunt, unde ad sponsam ecclesiam dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lauacro, quae omnes geminos creant et sterilis non est in illis. in quo gemino fetu geminum opus dilectionis agnoscitur, domini dei scilicet et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae.","prev":{"citation":"Epistulae 149.3","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.3"},"next":{"citation":"Epistulae 149.5","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}