{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 149.7","citation":"Augustine, Epistulae 149.7","ref":"149.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":182,"text":"Ex hac admiratione exclamat apostolus: 0 altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! supra quippe dixerat: Conclusit enim deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. nam hoc etiam hic sequitur: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea accelerauerunt. infirmitates posuit pro peccatis, sicut ad Romanos apostolus dicit: Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc, iuxta tempus pro impiis mortuus est; hos dixit infirmos, quos impios. deinde paulo post eandem sententiam repetens: Commendat, inquit, suam caritatem deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; quos infirmos supra, eos hic peccatores appellauit. item in conse. quentibus hoc idem aliis uerbis uersans: Si enim, cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus deo per mortem filii eius. ac per hoc in eo, quod dictum est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, intelleguntur multiplicata peccata eorum. lex enim subintrauit, ut abundaret delictum; sed quoniam, ubi abundauit delictum, superabundauit gratia, ideo postea accelerauerunt. non enim uenit ille uocare iustos sed peccatores, quia non est opus sanis medicus sed aegrotantibus, quorum scilicet multiplicatae sunt infirmitates, ut eis sanandis esset necessaria tantae gratiae medicina et, cui dimittuntur peccata multa, diligeret multum.","prev":{"citation":"Epistulae 149.6","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.6"},"next":{"citation":"Epistulae 149.8","label":"Letter 149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}