{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 15.2","citation":"Augustine, Epistulae 15.2","ref":"15.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/15.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/15.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/15.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":130,"text":"Gratissimum mihi est, quod in ultima epistula me participem domestici tui gaudii facere uoluisti. sed Mene salis placidi uultum fluctusque quietos ignorare iubes? quamquam nec me iubeas nec ipse ignores. quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere diuino beneficio. nec enim nobis debemus, cum ista proueniunt, sed illis, per quos proueniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum ......... putatur, inuoluat. ipsius enim ueritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis? laxatis ergo curis mutabilium rerum bona stabilia et certa quaeramus, superuolemus terrenis opibus nostris. nam et in mellis copia non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.","prev":{"citation":"Epistulae 15.1","label":"Letter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/15.1"},"next":{"citation":"Epistulae 16.1","label":"Letter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/16.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}