{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 151.11","citation":"Augustine, Epistulae 151.11","ref":"151.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":160,"text":"Ubi autem magis potuit apparere non eum habuisse necessitatem, quam se habere confinxit, ut eius obtentu tamquam bonus faceret tantum malum, quam quod nec illi placuit, de cuius praecepto se ausus est excusare? referat praestantiae tuae sanctus diaconus, Quintianus — ipse enim fuerat episcopo, quem pro illis miseramus, adiunctus —, quem ad modum nec indulgentia illis danda uisa est, ne uel sic aliquo crimine notarentur, sed tantum commonitorium, quo eos ab omni molestia liberos dimittere iuberetur. gratuita igitur crudelitate nulla necessitate, quamuis et aliae causae, quas suspicamur nec opus est committere litteris, forsitan fuerint, atrociter contristauit ecclesiam, ad cuius ecclesiae gremium frater eius metuens perire confugerat, ut eum uiuum tanti sceleris consiliarium reperiret, cuius ecclesiae etiam ipse cum patronum offendisset, petiuit auxilium nec ei potuit denegari. hunc si diligis, detestare; si non uis, ut in aeternum puniatur, exhorre. sic existimationi tuae, sic est uitae illius consulendum: nam qui in eo diligit, quod odit deus, non solum odit ipsum sed etiam se ipsum.","prev":{"citation":"Epistulae 151.10","label":"Letter 151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.10"},"next":{"citation":"Epistulae 151.12","label":"Letter 151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}