{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 151.8","citation":"Augustine, Epistulae 151.8","ref":"151.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":181,"text":"Et maioris quidem mores apparebant huic saeculo amiciores esse quam Christo, quamquam et ipse iuuenalem prius saecularemque uitam uxore ducta non parua ex parte correxerat. non tamen fortasse misericors deus fratris eum esse in morte comitem nisi miserans uoluit. ille uero alius religiose uixit et multum corde uitaque Christiana. haec eum fama praecessit, ut in causa ecclesiae sic ueniret; haec consecuta est, cum uenisset. quae illi uero probitas in moribus, in amicitia fides, in doctrina studium, in religione sinceritas, in coniugio pudicitia; in iudicio continentia, erga inimicos patientia, erga amicos affabilitas, erga I)snctos humilitas, erga omnes caritas, in beneficiis praestandis facilitas, in petendis pudor, in recte factis amor, in peccatis dolor! quantum decus honestatis, qui splendor gratiae, quae cura pietatis, quae in subueniendo misericordia, in ignoscendo beniuolentia, in orando fiducia! quod salubriter sciebat, qua modestia loquebatur! quod inutiliter nesciebat, qua diligentia scrutabatur! quantus in eo contemptus rerum praesentium, quanta spes et desiderium bonorum aeternorum! ne relictis omnibus saecularibus actionibus susciperet cingulum militiae Christianae, uinculum praepediebat uxorium, quo iam innodatus - coeperat concupiscere meliora, quando iam non licebat illa quamuis inferiora disrumpere.","prev":{"citation":"Epistulae 151.7","label":"Letter 151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.7"},"next":{"citation":"Epistulae 151.9","label":"Letter 151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}