{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.14","citation":"Augustine, Epistulae 153.14","ref":"153.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":172,"text":"Nisi forte quis dicat alia bonorum alia malorum esse peccata, quod non usque quaque inprobabiliter dicitur. uerum tamen dominus Iesus sine ulla ambiguitate malos appellauit eosdem ipsos, quorum patrem dicebat deum. nam in eodem sermone, ubi illam docet orationem, alio loco exhortans ad precandum deum ait: Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis; omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit et pulsanti aperietur; et paulo post: Si ergo uos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se! num igitur deus pater malorum est? absit. quo modo ergo dicitur 'pater uester caelestis', quibus dicitur cum sitis mali', nisi quia utrumque ueritas monstrat, quid simus dei bono, quid humano uitio, hoc commendans, illud emendans? merito ait Seneca, qui temporibus apostolorum fuit, cuiu* etiam quaedam ad Paulum apostolum leguntur epistulae: 'Omnes odit, qui malos odit'. et tamen ideo sunt diligendi mali, ut non sint mali, quem ad modum, non ut permaneant. sed ut sanentur, diliguntur aegroti.","prev":{"citation":"Epistulae 153.13","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.13"},"next":{"citation":"Epistulae 153.15","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}