{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.15","citation":"Augustine, Epistulae 153.15","ref":"153.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":250,"text":"Quicquid autem post eam, quae fit in baptismo, abolitionem omnium peccatorum in hac uita manendo peccamus, etiam si non tale sit, quod a diuinis remoueri compellat altaribus, non dolore sterili sed misericordiae sacrificiis expiatur. quod ergo agimus, ut faciatis intercedentibus nobis, deo uos noueritis offerre pro nobis. indigetis enim misericordia, quam praebetis, et uidete, quis dixerit: Dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis. quamquam etiam si ita uiueremus, ut non esset, quare diceremus: Dimitte nobis debita nostra, quanto nequitia purior animus esset, tanto dementia 1 plenior esse deberet, ut, si non compungeremur sententia domini dicentis: Qui uestrum est sine peccato, prior in illam lapidem iaciat, ipsius, qui hoc dixit. sectaremur exemplum, qui cum esset utique sine peccato, ait mulieri, quam perterriti illi reliquerunt: Nec ego te damnabo; uade, iam deinceps noli peccare. potuit enim metuere flagitiosa mulier. ne forte illis discedentibus, qui sua peccata cogitauerant, ut peccato parcerent alieno, illam iustissime iam ipse damnaret. qui erat sine peccato. at ille non conscientia pauidus sed plenus clementia, cum illa respondisset a nemine se fuisse damnatam: Nec ego te, inquit, damnabo, tamquam diceret: Si malitia tibi parcere potuit, quid metuis innocentiam? et ne delictorum non donator sed approbator uideretur: Vade, ait, deinceps iam noli peccare, ut se homini pepercisse, non hominis culpam sibi placuisse monstraret. iam uides igitur de religione descendere nec nos societate criminum obstringi, quod intercedimus plerumque etiam pro sceleratis etsi non scelerati tamen pro peccatoribus peccatores et — quod ueraciter potius quam iniuriose dictum accipias - puto quod apud peccatores.","prev":{"citation":"Epistulae 153.14","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.14"},"next":{"citation":"Epistulae 153.16","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}