{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.16","citation":"Augustine, Epistulae 153.16","ref":"153.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":182,"text":"Nec ideo sane frustra instituta sunt potestas regis, ius gladii cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, seueritas etiam boni patris. habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. haec cum timentur, et cohercentur mali et quietius inter malos uiuunt boni, non quia boni pronuntiandi sunt, qui talia metuendo non peccant — non enim bonus est quispiam timore poenae sed amore iustitiae —, uerum tamen non inutiliter etiam metu legum humana cohercetur audacia. ut et tuta sit inter inprobos innocentia et in ipsis inprobis, dum formidato supplicio frenatur facultas. inuocato deo sanetur uoluntas. sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones episcoporum: immo uero nec causa nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium iustiora supplicia. nec ob aliud, quantum sapio, in ueteri testamento antiquorum temporibus prophetarum seuerior legis uindicta feruebat, nisi!' ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas. ut, quod eis parcere noui testamenti indulgentia commonemur, aut reme. dium sit salutis, quo peccatis parcatur et nostris, aut commendatio mansuetudinis, ut per eos, qui parcunt. ueritas praedicata non tantum timeatur, uerum etiam diligatur.","prev":{"citation":"Epistulae 153.15","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.15"},"next":{"citation":"Epistulae 153.17","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}