{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.17","citation":"Augustine, Epistulae 153.17","ref":"153.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":226,"text":"Plurimum autem interest, quo animo quisque parcat. sicut enim est aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. nam, ut exempli gratia manifestum aliquid ponam, quis non crudelem uerius dixerit eum, qui puero pepercerit uolenti obstinatissime de serpentibus ludere? quis autem non misericordem, qui talia prohibens contemptorem uerborum etiam uerberibus emendauerit? et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit, cui prodesse possit. quamquam etiam cum homo ab homine occiditur, multum distet, utrum fiat nocendi cupiditate uel iniuste aliquid auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone, an ulciscendi uel oboediendi ordine, sicut a iudice, sicut a carnifice, an euadendi uel subueniendi necessitate, sicut interimitur latro a uiatore, hostis a milite. et aliquando, qui causa mortis fuit, potius in culpa est quam ille, qui occidit, uelut si quisquam decipiat fideiussorem suum atque ille pro isto supplicium legitimum luat. nec tamen omnis, qui causa alienae mortis est, reus est. quid, si enim quisquam stuprum petat seseque, si non impetrarit, interimat? quid, si filius timens patris pia uerbera praecipitio pereat? quid, si alius homine liberato uel ne alius liberetur sibi ipse mortem inferat? num propter istas alienarum mortium causas aut sceleri consentiendum est aut uindicta peccati, quae non fit nocendi sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda aut opera misericordiae cohibenda sunt? haec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem, non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimimus uoluntatem.","prev":{"citation":"Epistulae 153.16","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.16"},"next":{"citation":"Epistulae 153.18","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}