{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.19","citation":"Augustine, Epistulae 153.19","ref":"153.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":287,"text":"Prodest ergo et seueritas uestra, cuius ministerio quies adiuuatur et nostra; prodest et intercessio nostra, cuius ministerio seueritas temperatur et uestra. non uobis displiceat, quod rogamini a bonis, quia nec bonis displicet, quod timemini a malis. nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum de iudicio futuro uerum etiam de praesentibus uestris securibus terruit adserens et ipsas ad dispensationem diuinae prouidentiae pertinere. omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. quapropter qui resistit potestati, dei ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium adquirunt; principes enim non sunt timori bono operi sed malo. uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum. quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat, dei enim minister est, uindex in iram ei, qui male agit. ideoque necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam. ideo enim et tributa praestatis; ministri enim dei sunt in hoc ipsum perseuerantes. reddite omnibus debita; cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, cui timorem. timorem, cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. haec uerba apostoli utilitatem uestrae seueritatis ostendunt. proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere, qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus debere, qui terrent. nihil nocendi cupiditate fiat sed omnia consulendi caritate et nihil fiet immaniter, nihil inhumaniter. ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur, quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut uita hominum corrigatur. quod si tanta est peruersitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse nec uenia, a bonis tamen intentione atque conscientia, quam deus cernit, siue seueritate siue lenitate non nisi officium dilectionis impletur.","prev":{"citation":"Epistulae 153.18","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.18"},"next":{"citation":"Epistulae 153.20","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.20"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}