{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.24","citation":"Augustine, Epistulae 153.24","ref":"153.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":134,"text":"Sunt aliae personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt sicut officialis, et a quo admouetur et cui admouetur officium; ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur huius modi commodis uel tenentur. isti si uiam uitae mutauerint aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea, quae hoc modo adquisierunt, tamquam sua pauperibus largiuntur. quam eis, a quibus accepta sunt, tamquam aliena restituunt qui uero contra morem societatis humanae furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, inuasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus Zachaei publicani euangelico exemplo, qui cum hospitio dominum suscepisset, in uitam sanctam repente mutatus: Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus et, si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo.","prev":{"citation":"Epistulae 153.23","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.23"},"next":{"citation":"Epistulae 153.25","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.25"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}