{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.26","citation":"Augustine, Epistulae 153.26","ref":"153.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":283,"text":"Iam uero si prudenter intueamur, quod scriptum est: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum est, infidelis autem nec obolus, nonne omnes, qui sibi uidentur gaudere licite conquisitis eisque uti nesciunt, aliena possidere conuincimus? hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. omne igitur, quod male possidetur, alienum est, male autem possidet, qui male utitur. cernis ergo, quam multi debeant reddere aliena siue pauci, quibus reddantur, reperiantur; qui tamen ubiubi sunt, tanto magis ista contemnunt, quanto ea iustius possidere potuerunt. iustitiam quippe et nemo male habet et, qui non dilexerit, non habet. pecunia uero et a malis male habetur et a bonis tanto melius habetur, quanto minus amatur. sed inter haec toleratur iniquitas male habentium et quaedam inter eos iura constituuntur, quae appellantur ciuilia, non quod hinc fiat, ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint, donec fideles et pii, quorum iure sunt omnia, qui uel ex illis fiunt uel inter illos tantisper uiuentes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perueniant ad illam ciuitatem, ubi hereditas aeternitas est, ubi non habet nisi iustus locum, non nisi sapiens principatum, ubi possidebunt, quicumque ibi erunt, uere sua. sed tamen etiam hic non intercedimus, ut secundum mores legesque terrenas non restituantur aliena, quamuis placabiles uos uelimus malis, non ut placeant uel permaneant mali, sed quia ex illis fiunt, quicumque fiunt boni, et sacrificio misericordiae placatur deus, quem nisi propitium haberent mali, nulli essent boni. Diu est, ut occupationibus tuis loquendo uideor onerosus, cum tibi homini acuto et docto cito solui potuerit, quod quaerebas. iam dudum autem finire deberem, si te tantum putarem fuisse lecturum, quod flagitasti ut rescriberem. felix in Christo uiuas, fili carissime.","prev":{"citation":"Epistulae 153.25","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.25"},"next":{"citation":"Epistulae 154.1","label":"Letter 154","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/154.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/154.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}