{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.3","citation":"Augustine, Epistulae 153.3","ref":"153.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":139,"text":"Nullo modo ergo culpas, quas corrigi uolumus, adprobamus nec, quod perperam committitur, ideo uolumus inpunitum esse, quia placet; sed hominem miserantes, facinus autem seu flagitium detestantes, quanto magis nobis displicet uitium, tanto minus uolumus inemendatum interire uitiosum. facile est enim atque procliue malos odisse, quia mali sunt, rarum autem et pium eosdem ipsos diligere, quia homines sunt, ut in uno simul et culpam inprobes et naturam probes ac propterea culpam iustius oderis, quod ea foedatur natura, quam diligis. non est igitur iniquitatis sed potius humanitatis societate deuinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator. morum porro corrigendorum nullus alius quam in hac uita locus; nam post hanc quisque id habebit, quod in hac sibimet conquisierit. ideo compellimur humani generis caritate interuenire pro reis, ne istam uitam sic finiant per supplicium, ut ea finita non possint finire supplicium.","prev":{"citation":"Epistulae 153.2","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.2"},"next":{"citation":"Epistulae 153.4","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}