{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.4","citation":"Augustine, Epistulae 153.4","ref":"153.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":227,"text":"Noli ergo dubitare hoc officium nostrum ex religione descendere, cum deus, apud quem nulla est iniquitas, cuius summa potestas est, qui non tantum, qualis quisque sit, uidet, uerum etiam, qualis futurus sit, praeuidet, qui solus potest in iudicando non labi, quia in cognoscendo non potest falli, faciat tamen, sicut euangelium loquitur, solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. cuius mirabilis bonitatis ut simus imitatores, dominus Christus exhortans: Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite eis, qui uos oderunt, et orate pro eis, qui uos persequuntur, ut sitis filii patris uestri, qui in caelis. est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. hac indulgentia et lenitate diuina multos abuti ad perniciem suam quis nesciat? quos arguens apostolus et grauiter increpans dicit: Existimas autem, o homo omnis, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis? ignoras, quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. numquid, quoniam isti in sua nequitia perseuerant, ideo deus in sua patientia non perseuerat perpauca in hoc saeculo puniens, ne diuina prouidentia non esse credatur, et multa seruans ultimo examini, ut futurum iudicium commendetur?","prev":{"citation":"Epistulae 153.3","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.3"},"next":{"citation":"Epistulae 153.5","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}