{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.5","citation":"Augustine, Epistulae 153.5","ref":"153.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":124,"text":"Non, ut opinor, magister ille caelestis impietatem nos diligere praecipit, cum praecipit, ut nostros diligamus inimicos, benefaciamus eis, qui nos oderunt, oremus pro eis, qui nos persequuntur, cum procul dubio, si pie deum colimus, inimicos atque odiis aduersum nos acerrimis incitatos ac persecutores nisi impios habere non possumus. num igitur diligendi sunt impii? num impiis benefaciendum est? num pro impiis etiam orandum est? ita plane. qui enim hoc praecipit, deus est; nec tamen nos hoc pacto societati adiungit impiorum, quibus et ipse parcendo et uitam salutemque largiendo non utique sociatur. consilium quippe eius, quantum homini pio nosse donatum est, exponit apostolus dicens: Ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? ad hanc uolumus adduci, pro quibus interuenimus, non eorum peccatis uel parcimus uel fauemus.","prev":{"citation":"Epistulae 153.4","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.4"},"next":{"citation":"Epistulae 153.6","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}