{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 153.8","citation":"Augustine, Epistulae 153.8","ref":"153.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":156,"text":"Cum igitur super peccatores tanta sit patientia, tanta misericordia dei, ut in hac temporali uita moribus emendatis non damnentur in aeternum, qui nullius, quae sibi praebeatur, expectat misericordiam, quoniam nemo est illo beatior, nemo potentior, nemo iustior, quales nos esse oportet homines erga homines, qui hanc uitam nostram quantacumque laude cumulemus, eam sine peccato esse non dicimus, quia, si dixerimus. nos ipsos, sicut scriptum est, decipimus et ueritas in nobis non est! proinde licet accusatoris alia persona sit, alia defensoris, alia intercessoris, alia iudicis, de quorum propriis officiis nimis longum est et non necessarium hoc sermone disserere, sic tamen etiam ipsos criminum ultores atque in hoc officio non ira propria concitatos sed legum ministros nec suarum sed alienarum iniuriarum examinatarum uindices, quales iudices esse debent, terruit censura diuina, ut cogitarent sibi propter sua peccata dei misericordiam necessariam nec putarent ad culpam sui officii pertinere, si quid erga eos misericorditer agerent, quorum uitae necisque haberent legitimam potestatem.","prev":{"citation":"Epistulae 153.7","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.7"},"next":{"citation":"Epistulae 153.9","label":"Letter 153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}