{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 155.10","citation":"Augustine, Epistulae 155.10","ref":"155.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":185,"text":"Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere conaris rebus humanis, si omnis fortitudo. qua nullius iniquitate aduersante terreris, si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae consuetudinis hominum te a corruptionibus abstines. si omnis iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuis, id laborat. id nititur, ut hi, quibus uis ut bene sit, salui sint corpore et ab omni cuiusquam inprobitate tuti atque pacati habeant filios sicut nouellas constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oues, crassos boues nec maceriae ruina deformet praedium nec litigantium clamor personet in plateis eorum, ita non erunt uerae uirtutes tuae sicut nec istorum beatitudo. hic enim ad uerum dicendum illa mea uerecundia, quam in tua epistula benigno sermone laudasti, me impedire non debet. si quaelibet, inquam. administratio tua illis, quas commemoraui, instructa uirtutibus hoc intentionis fine determinatur, ut homines secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur, nec ad te existimas pertinere, quo istam quietem, quam praestare niteris, referant, id est, ut uerbis non ambiam, quo modo deum uerum, ubi est quietae uitae omnis fructus, colant, nihil tibi prodest ad uitam uere beatam tantus labor.","prev":{"citation":"Epistulae 155.9","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.9"},"next":{"citation":"Epistulae 155.11","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}