{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 155.12","citation":"Augustine, Epistulae 155.12","ref":"155.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":234,"text":"Si enim uirtutes, quas accepisti, a quo acceperis, sentiens eique gratias agens eas ad ipsius cultum etiam in tuis istis saecularibus honoribus conferas tuaeque potestati subditos homines ad eum colendum et exemplo religiosae tuae uitae et ipso studio consulendi seu fouendo seu terrendo erigas et adducas nihilque aliud in eo, quod per te securius uiuunt, uelis, nisi ut hinc illum promereantur, apud quem beate uiuent, et uerae illae uirtutes erunt et illius opitulatione, cuius largitate donatae sunt, ita crescent et perficientur, ut te ad uitam uere beatam, quae non nisi aeterna est, sine ulla dubitatione perducant, ubi iam nec prudenter discernantur a bonis mala, quae non erunt, nec fortiter tolerentur aduersa, quia non ibi erit, nisi quod amemus, non etiam, quod toleremus, nec temperanter libido frenetur, ubi nulla eius incitamenta sentiemus, nec iuste subueniatur ope indigentibus, ubi inopem atque indiguum non habebimus. una ibi uirtus erit et id ipsum erit uirtus praemiumque uirtutis, quod dicit in sanctis eloquiis homo, qui hoc amat: Mihi autem adhaerere deo bonum est. haec ibi erit plena et sempiterna sapientia eademque uita ueraciter iam beata; peruentio quippe est ad aeternum ac summum bonum, cui adhaerere in aeternum est finis nostri boni. dicatur haec et prudentia, quia prospectissime adhaerebit bono, quod non amittatur, et fortitudo, quia firmissime adhaerebit bono, unde non auellatur, et temperantia, quia castissime adhaerebit bono, ubi non corrumpatur, et iustitia, quia rectissime adhaerebit bono, cui merito subiciatur.","prev":{"citation":"Epistulae 155.11","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.11"},"next":{"citation":"Epistulae 155.13","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}