{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 155.4","citation":"Augustine, Epistulae 155.4","ref":"155.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":193,"text":"Hoc piorum praemium est, cuius adipiscendi spe uitam istam temporalem atque mortalem non tam delectabiliter quam tolerabiliter ducimus et mala eius tunc bono consilio et diuino munere fortiter ferimus, cum bonorum aeternorum fideli dei promissione et fideli nostra expectatione gaudemus. ad hoc nos exhortatus apostolus ait: Spe gaudentes, in tribulatione patientes: ostendit enim, quare (in tribulatione patientes', praemittendo 'spe gaudentes). ad hanc spem exhortor per legum Christum dominum nostrum. hoc enim deus ipse magister latente maiestate diuinitatis et carnis infirmitate apparente non solum sermonis oraculo docuit uerum etiam suae passionis et resun-ectionis exemplo; in altera enim, qualia tolerare, in altera, qualia debeamus sperare, monstrauit. cuius et illi gratiam mererentur, nisi elati inflatique superbia inaniter conarentur istam uitam beatam sibi ipsi facere, quod solus deus ueraciter cultoribus suis post hanc uitam se largiturum esse promisit. sanior quippe est eiusdem Ciceronis illa sententia, ubi ait: Nam haec quidem uita mors est, quam lamentari possem, si liberet'. quo modo ergo, si recte lamentatur, beata comprobatur ac non potius, quoniam recte lamentatur, misera esse conuincitur? quare adsuesce, obsecro te, uir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati perseuerantissimae retribuetur merces felicitatis aeternae.","prev":{"citation":"Epistulae 155.3","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.3"},"next":{"citation":"Epistulae 155.5","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}