{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 155.8","citation":"Augustine, Epistulae 155.8","ref":"155.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":211,"text":"Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici nisi a filiis alienis, id est non pertinentibus ad regenerationem, qua efficimur filii dei, a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis in hanc opinionem atque in peccata impia pertrahatur. loquendo quippe uanitatem beatum dixerunt populum, cui haec sunt, quae supra commemorauit, quibus ea felicitas constat, quam solam dilectores mundi huius inquirunt. et ideo dextera eorum dextera iniquitatis, quia haec praeposuerunt, quae fuerant postponenda, sicut sinistrae praeponitur dextera. si enim habentur, non in eis beata uita ponenda est; subdita debent esse non praedita, sequentia non ducentia. huic autem, qui sic orabat et a filiis alienis, qui beatum dixerunt populum, cui haec sunt, eximi discernique cupiebat, tamquam diceremus: Ipse quid sentis? quem beatum populum dicis? non ait: Beatus populus, cuius est uirtus animi eius. quod si dixisset, discreuisset quidem etiam istum populum ab illo, qui beatam uitam in ista uisibili et corporali felicitate constituit, sed nondum transcendisset omnes uanitates et insanias mendaces. maledictus enim omnis, sicut alibi eaedem litterae docent, qui spem suam ponit in homine; ergo nec in se ipso quisque debet, quia et ipse homo est. proinde ut transiret omnium uanitatum et insaniarum mendacium limites atque ibi beatam uitam poneret, ubi uere est, beatus, inquit, populus, cuius dominus deus ipsius.","prev":{"citation":"Epistulae 155.7","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.7"},"next":{"citation":"Epistulae 155.9","label":"Letter 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}