{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.11","citation":"Augustine, Epistulae 157.11","ref":"157.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":322,"text":"Quod autem dicunt infantem morte praeuentum non baptizatum perire non posse, quoniam sine peccato nascitur, non hoc dicit apostolus et arbitror esse melius, ut apostolo potius quam istis credamus. dicit enim ille doctor gentium, in quo Christus loquebatur: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et paulo post dicit: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. proinde isti, quem forte inuenerint infantem non ex illius unius hominis concupiscentia procreatum, ipsum dicant illi damnationi non esse obnoxium nec per Christi gratiam ab illa damnatione esse liberandum. quid est enim 'ex uno delicto in condemnationem', nisi illo delicto, quo deliquit Adam? et quid est (ex multis delictis in iustificationem', nisi quia Christi gratia non solum unum illud delictum soluit, quo obstringuntur infantes ex illo uno homine procreati, sed etiam multa delicta, quae, cum creuerint, homines s addunt malis moribus suis? tamen et illud unum, quo est obligata propago carnalis, quae ab illo primo homine originem ducit, sufficere dicit ad condemnationem. ideo non est superfluus baptismus paruulorum, ut, qui per generationem illi condemnationi obligati sunt, per regenerationem ab eadem condemnatione soluantur; sicut enim non inuenitur homo, qui praeter Adam carnaliter generetur, sic non inuenitur homo, qui praeter Christum spiritaliter regeneretur. carnalis autem generatio delicto illi uni et damnationi eius obnoxia est; spiritalis uero regeneratio non solum illud unum, propter quod baptizantur infantes, sed multa delicta facit aboleri, quae homines male uiuendo ad illud, in quo generati sunt, addiderunt. ideo sequitur et dicit: Si enim ob unius delictum. mors regnauit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae; sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius oboedientiam iusti constituuntur multi.","prev":{"citation":"Epistulae 157.10","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.10"},"next":{"citation":"Epistulae 157.12","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}