{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.12","citation":"Augustine, Epistulae 157.12","ref":"157.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":404,"text":"Quid ad ista dicturi sunt? aut quid eis restat, nisi ut apostolum errasse contendant? clamat uas electionis, doctor gentium, tuba Christi: Iudicium ex uno in condemnationem em et reclamant isti adserentes paruulos, quos ex illo uno homine, de quo loquitur, ducere propaginem confitentur, non ire in condemnationem, etiam si in Christo non fuerint baptizati. iudicium, inquit, ex uno in condemnationem. quid dicit 'ex uno' nisi 'delicto'? sequitur enim: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem. ergo inde iudicium etiam ex uno delicto ducit in condemnationem, hinc autem gratia etiam ex multis delictis ducit in iustificationem. quapropter, si non audent resistere apostolo, exponant nobis, qua re iudicium ex uno delicto ducat in condemnationem, cum ex multis delictis homines damnandi ueniant ad iudicium. aut si propterea ita dictum putant, quia initium peccati ex Adam factum est, quod imitati sunt ceteri, ut sic ex illo uno delicto in iudicium condemnationemque traherentur, qui eum imitando multa peccauerunt, cur non etiam de gratia et iustificatione sic dictum est? cur non dixit similiter: Et gratia ex uno delicto in iustificationem? sicut enim hominum multa delicta inter illud unum, quod imitati sunt, et iudicium, quo puniuntur, media reperiuntur — ab uno quippe ad multa uenerunt, ut a multis ad iudicium damnationemque ducerentur —, sic eadem multa delicta inter hoc ipsum unum, cuius imitatione commissa sunt, et gratiam, qua dimittuntur, eodem modo media sunt, quoniam ex illo uno ad multa uenerunt, ut ex multis ad gratiam iustificandi uenirent. cum ergo in utroque, id est et in iudicio et in gratia, quod adtinet ad unum et multa delicta, una eademque sit ratio, dicant isti nobis, qua re iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam uero ex multis delictis in iustificationem, aut adquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines, Adam, ex quo subsistit generatio carnalis, et Christus, ex quo regeneratio spiritalis. sed quia tantum ille homo, iste autem et deus et homo, non, quo modo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum soluit, quod est ex Adam; sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti conexio — quicquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem sed ad humanam conuersationem —, huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantum modo soluere, quod ex Adam trahitur, sed quicquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conuersationis accedit. ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.","prev":{"citation":"Epistulae 157.11","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.11"},"next":{"citation":"Epistulae 157.13","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}