{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.14","citation":"Augustine, Epistulae 157.14","ref":"157.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":287,"text":"Vide, quem ad modum commendat (llnum) et 'unum', id est Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam uenerit Christus in carne, ut sciamus etiam antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non nisi per eandem fidem liberatos, per quam liberamur et nos, fidem scilicet incarnationis Christi. quae illis praenuntiabatur, sicut nobis adnuntiatur. ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et deus, ne quis existimet antiquos iustos per deum tantum modo Christum, id est per uerbum, quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: Per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. utique resurrectionem dicit iustorum, ubi est uita aeterna, non resurrectionem iniquorum, ubi mors aeterna erit; ideo ait uiuificabuntur', quia illi damnabuntur. hinc et in ueteribus sacramentis circumcisio paruulorum octauo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis expoliatio, quam significat circumcisio, die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. haec ergo fides etiam antiquorum iustorum fuit. unde et apostolus dicit: Habentes autem eundem spiritum fidei, propter quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. non diceret 'eundem spiritum fidei) nisi admonens etiam antiquos iustos ipsum habuisse spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis adnuntiatur, et tempore ueteris testamenti uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur, ideo eius sacramenta uariata sunt, ut alia essent in uetere testamento alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.","prev":{"citation":"Epistulae 157.13","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.13"},"next":{"citation":"Epistulae 157.15","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}