{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.29","citation":"Augustine, Epistulae 157.29","ref":"157.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":276,"text":"Haec si dicunt — scio quippe illos ea dicere —, non adtendunt primitus, quem ad modum dominus contra eorum dogma suam gratiam praedicauerit. non enim ait: Quod hominibus inpossibile uidetur, facile est hominibus, si uoluerint. sed: Quod hominibus, inquit, inpossibile est, deo facile est ostendens, quando ista recte fiunt, non fieri hominis potentia sed dei gratia. hoc ergo adtendant isti et, si reprehendunt eos, qui gloriantur in diuitiis suis, caueant ipsi in sua uirtute confidere; simul enim utrique reprehenduntur in psalmo, qui confidunt in uirtute sua et qui in abundantia diuitiarum suarum gloriantur. audiant itaque diuites: Quod hominibus inpossibile est, deo facile est et, siue manentes in diuitiis suis atque ex eis bona opera facientes siue illis uenditis et per indigentias pauperum distributis intrent in regnum caelorum, gratiae dei tribuant non propriis uiribus bonum suum. quod enim hominibus inpossibile est, non hominibus sed deo facile est. audiant hoc et isti et, si iam sua omnia uel uendiderunt et pauperibus tribuerunt uel adhuc id agunt atque disponunt et hoc modo praeparant intrare in regnum caelorum, non hoc tribuant uirtuti suae sed eidem gratiae diuinae. quod enim hominibus inpossibile est, non ipsis, quia et ipsi homines sunt, sed deo facile est. hoc quippe illis et apostolus dicit: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus enim est, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. certe ideo se dicunt de suis rebus uendendis perfectionis a domino suscepisse consilium, ut sequantur dominum, quoniam illic additum est: Et ueni, sequere me. cur ergo in his bonis, quae faciunt, de sua tantum uoluntate praesumunt nec audiunt dominum, quem sequi se dicunt, increpantem atque testantem: Sine me nihil potestis facere?","prev":{"citation":"Epistulae 157.28","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.28"},"next":{"citation":"Epistulae 157.30","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.30"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}