{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.32","citation":"Augustine, Epistulae 157.32","ref":"157.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":163,"text":"Hoc et de filiis atque parentibus, hoc et de fratribus ac sororibus intellegitur propter Christum esse omnes dimittendos, cum proponitur ista condicio, ut Christum dimittat, si illos secum habere desiderat. hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de his rebus, quae iure pecuniario possidentur, hoc loco accipiendum est. simul enim etiam de his non ait: Quicumque uendiderit propter me, quae utique licitum est uendere, sed: Quicumque dimiserit. fieri enim potest, ut dicatur Christiano ab aliqua potestate: Aut Christianus non eris aut, si in hoc permanere uolueris. domum possessionesque non habebis. tum uero etiam illi diuites, qui in suis diuitiis sic statuerant permanere, ut ex earum bonis operibus promererentur deum, haec dimittant potius propter Christum quam propter haec Christum, ut accipiant in hoc saeculo centuplum, cuius numeri perfectione significantur omnia — fidelis quippe hominis totus mundus diuitiarum est fiuntque hoc modo quasi nihil habentes et omnia possidentes —, et in futuro saeculo possideant uitam aeternam, ne propter ista dimisso Christo in mortem praecipitentur aeternam.","prev":{"citation":"Epistulae 157.31","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.31"},"next":{"citation":"Epistulae 157.33","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.33"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}