{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.39","citation":"Augustine, Epistulae 157.39","ref":"157.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":292,"text":"Ego, qui haec scribo, perfectionem, de qua dominus locutus est, quando ait diuiti adulescenti: Vade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et ueni, sequere me, uehementer adamaui et non meis uiribus sed gratia ipsius adiuuante sic feci. neque enim, quia diues non fui, ideo minus mihi inputabitur; nam neque ipsi apostoli, qui priores hoc fecerunt, diuites • fuerunt. sed totum mundum dimittit, qui et illud, quod habet et quod optabat habere, dimittit. quantum autem in hac perfectionis uia profecerim, magis quidem noui ego quam quisquam alius homo, sed magis deus quam ego. et ad hoc propositum, quantis possum uiribus, alios exhortor et in nomine domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est sic tamen, ut praecipue sana doctrina teneatur nec eos. qui ista non faciunt, uana contumacia iudicemus dicentes eis nihil prodesse, quod pudice quamuis coniugaliter uiuunt, quod domos suas et familias Christiane regunt, quod operibus misericordiae sibi thesaurizant in posterum, ne ista disputando non scripturarum sanctarum tractatores sed earum accusatores inueniamur. quod ideo commemoraui, quoniam isti, quando talia dicere prohibentur ab eis, qui hoc domini consilium non ceperunt, respondent eos ideo talia disputari nolle, quoniam uitiis suis fauent et dominica praecepta implere detractant,. quasi non, ut de his taceam, qui licet infirmiores religiose tamen utuntur diuitiis, etiam ipsi cupidi et auari male his utentes et in terreno thesauro cor luteum configentes, quia et ipsos necesse est usque ad finem portet ecclesia sicut illa retia usque ad litus pisces malos, tolerabiliores in ea sunt quam isti, qui talia sermocinando et disseminando ita se uideri magnos uolunt, quia diuitias suas uel quantulacumque patrimonia ex praecepto domini uendiderunt, ut eius hereditatem, quae usque ad fines terrae dilatatur atque diffunditur, hac doctrina non sana perturbare atque euertere moliantur.","prev":{"citation":"Epistulae 157.38","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.38"},"next":{"citation":"Epistulae 157.40","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.40"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}