{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.4","citation":"Augustine, Epistulae 157.4","ref":"157.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":116,"text":"Sed isti utcumque tolerandi sunt, quando dicunt uel esse uel fuisse hic aliquem iustum praeter unum sanctum sanctorum, qui nullum haberet omnino peccatum. illud uero, quod dicunt sufficere homini liberum arbitrium ad dominica implenda mandata, etiam si dei gratia et sancti spiritus dono ad opera bona non adiuuetur, omni modo anathemandum est et omnibus eiecrationibus detestandum. qui enim hoc adserunt, a gratia dei penitus alieni sunt, quia ignorantes dei iustitiam, sicut de Iudaeis dicit apostolus, et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. plenitudo quippe legis non est nisi caritas et utique caritas dei diffusa est in . cordibus nostris non per nos ipsos nec uiribus propriae uoluntatis sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis.","prev":{"citation":"Epistulae 157.3","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.3"},"next":{"citation":"Epistulae 157.5","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}