{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 157.9","citation":"Augustine, Epistulae 157.9","ref":"157.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":224,"text":"Nam ut interim omittamus legis multa praecepta et hoc inde commemoremus, quod ad commemorandum elegit apostolus, cum dicit lex: Non concupisces, quid uidetur aliud imperare nisi ab inlicitis cupiditatibus continentiam? animus quippe uelut pondere amore fertur, quocumque fertur. iubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis, quod accedat ponderi caritatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur; plenitudo enim legis caritas. et tamen de ipsa continentia uide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire, cuius esset hoc donum, adii dominum et deprecatus sum illum. numquid dixit: Et cum scirem, quia nemo potest esse continens nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc ipsum erat sapientiae, scire a me ipso esse hoc bonum? non plane hoc dixit, quod quidam in sua uanitate dicunt, sed quod fuit in sanctae scripturae ueritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi deus det. iubet ergo deus continentiam et dat continentiam; iubet per legem, dat per gratiam; iubet per litteram, dat per spiritum; lex enim sine. gratia facit abundare delictum et littera sine spiritu occidit. iubet ideo, ut facere iussa conati et in nostra infirmitate sub lege fatigati adiutorium gratiae poscere nouerimus et, si quid facere potuerimus operis boni, ei. qui adiuuat, non simus ingrati. hoc et iste fecit; id enim eum sapientia docuit, cuius esset hoc donum.","prev":{"citation":"Epistulae 157.8","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.8"},"next":{"citation":"Epistulae 157.10","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}