{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 158.1","citation":"Augustine, Epistulae 158.1","ref":"158.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":165,"text":"Debitum flagito epistulae, quam misi, et uolui primo illud discere, quod interrogaui, et postea hoc requirere. sed narrem, quia dignaris, quae res me fecit inpatientem, ut et id festinarem nosse, si fieri potest in hac uita. quendam puerum habui presbyteri Armeni Memlonitani filium notarium. hunc iam in saeculo mergentem — nam scholastico proconsulis excipiebat — per meam eruit deus humilitatem. fuit quidem, ut puerilis aetas habet, promptus, aliquantulum inquietus, sed accedente aetate — nam uigensimo et secundo anno soluitur - ita eum grauitas morum et custos bona uita ornauit, ut satis delectet eius habere memoriam. erat autem strenuus in notis et in scribendo bene laboriosus, studiosus quoque esse coeperat lectionis, ut ipse meam tarditatem causa legendi nocturnis horis exhortaretur; nam aliquanto tempore nocte mihi ipse legebat, cum omnia siluissent, nec uolebat praeterire lectionem, nisi intellexisset, et tertio et quarto . repetebat et nec dimittebat, nisi sibi apparuisset, quod quaerebat. coeperam eum non quasi puerum et notarium habere sed amicum quendam satis necessarium et suauem. delectabant me enim et fabulae ipsius.","prev":{"citation":"Epistulae 157.41","label":"Letter 157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.41"},"next":{"citation":"Epistulae 158.2","label":"Letter 158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}