{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 158.4","citation":"Augustine, Epistulae 158.4","ref":"158.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":142,"text":"Narraui, quid fuerit gestum. modo quaestionem audire dignare et doce, quod quaero. cogit enim me istius animae migratio talia percontari. cura in corpore sumus. est nobis sensus interior sollers pro agilitate studii nostri et tanto uigilantior et feruentior, quanto fuerimus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retardari nos uidetur esse probabile. quis autem omnia, quae animus ex corpore patitur, poterit enarrare? inter has turbas et molestias ex suggestionibus, ex temptationibus, ex necessitatibus diuersisque calamitatibus uenientes fortitudinem suam non deserit animus, resistit, uincit. aliquando uincitur. tamen, quoniam meminit sui, agilior et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus et rumpit quosque nodos malitiae et transit ad meliora. quid dicam, dignatur intellegere sanctitas tua. ergo cum in hac uita sumus et talibus egestatibus impedimur et tamen, sicut scriptum est. superuincimus per eum, qui dilexit nos, exeuntes de corpore et onus omne et agile peccatum euadentes qui sumus?","prev":{"citation":"Epistulae 158.3","label":"Letter 158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.3"},"next":{"citation":"Epistulae 158.5","label":"Letter 158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}