{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 159.3","citation":"Augustine, Epistulae 159.3","ref":"159.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/159.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/159.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/159.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":138,"text":"Narrabo autem unum aliquid breuiter, unde cogites. frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti atque erga pauperum curam inpigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis rettulit, cum adhuc esset adulescens et in his elemosynis feruentissimus, utrum esset ulla uita post mortem. huius . igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuuenis et dignus intendi eique dixit: \"Sequere me\". quem dum sequeretur, uenit ad quandam ciuitatem, ubi audire coepit a dextra parte sonos suauissimae cantilenae ultra solitam notamque suauitatem; tunc ille intento, quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum; sinistra autem parte quid se uidisse rettulit, non satis memini. euigilauit et somnium aufugit tantumque de illo quantum de somnio cogitauit.","prev":{"citation":"Epistulae 159.2","label":"Letter 159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/159.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/159.2"},"next":{"citation":"Epistulae 159.4","label":"Letter 159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/159.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/159.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}