{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 160.2","citation":"Augustine, Epistulae 160.2","ref":"160.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/160.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/160.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/160.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":200,"text":"Sunt autem quaedam, quae ratione coguntur ut sint, ut anterior sit ratio et effectus posterior eius rei, quam futuram esse ostendit ratio, ut uerbi gratia, cum mundus factus est, ratio habuit, ut fieret mundus. prior est ergo ratio, quam mundus est. ea ergo, quae sciuit ratio futura esse, subsecuta sunt, ut sit princeps ratio, postea mundi operatio. iam nunc, quoniam ratio ostendit deum esse uel necesse esse, ut deus esset, quid cui praeponemus? rationem deo, ut rationem mundo, an deum rationi, sine qua deum nullatenus posse esse probabile est? si enim deum esse aeternum est ratione esse aeternumque esse, ratio ergo aut deus est aut dei est. ut ipsa docet ratio. quae si ipsa est deus, ratio ostendit deum esse rationem et possunt sibi ista coaeua et coaeterna esse. si autem dei est similitudo haec ratio, ostendit rationem dei esse similiter et hoc erit coaeuum et coaeternum. deum. autem esse taliter fieri non posse, nisi esset deus, ipsa ratio ostendit. quae ratio si auferatur, — dictu nefas est — non erit deus, si ratio non ostenderit necesse esse deum. tunc ergo deus est, cum eius est ratio, ut sit deus. deus ergo quia est, sine dubio est ratio, quae docuit, quia est.","prev":{"citation":"Epistulae 160.1","label":"Letter 160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/160.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/160.1"},"next":{"citation":"Epistulae 160.3","label":"Letter 160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/160.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/160.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}