{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 162.2","citation":"Augustine, Epistulae 162.2","ref":"162.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":229,"text":"Facile autem fuit hanc excusationem, ut arbitror, non iniquam litteris inditam tibi remittere, respondere autem inquisitionibus tuis non ita facile est et puto in ipsis opusculis. quae me nunc intentissimum detinent, non defutura quaedam loca, ubi haec ipsa expediam, quae requiris, si dominus fauerit. iam etiam ei his quaestionibus, quas modo misisti, multa soluta sunt in eis libris, quos nondum edidi, siue de trinitate siue de genesi. quamquam et illa si relegas, quae tibi iam diu nota sunt uel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es, quae te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, siue de animae quantitate siue de libero arbitrio, . inuenies, unde dissoluas etiam sine mea opera dubitationes tuas adhibito scilicet nonnullo labore cogitationis, ut his, quae ibi ad intellectum liquidum certumque perducta sunt, consequentia nectantur; habes etiam in libro de religione, quae si recoleres atque perspiceres, numquam tibi ui.deretur ratione cogi deum esse uel ratiocinando effici deum esse debere, quando quidem in ratione numerorum, quam certe in usu cotidiano habemus, si dicimus: Septem et tria decem esse debent, minus considerate loquimur; non enim decem esse debent, sed decem sunt. de quibus itaque rebus recte dicatur. quod esse debeant, siue iam sint siue ut sint, satis, quantum aestimo, disputauimus in eis libris, quos commemoraui. homo enim sapiens esse debet, si est, ut maneat, si nondum est, ut fiat; deus autem sapiens non esse debet, sed est.","prev":{"citation":"Epistulae 162.1","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.1"},"next":{"citation":"Epistulae 162.3","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}