{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 162.3","citation":"Augustine, Epistulae 162.3","ref":"162.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":196,"text":"Illa quoque de uisis, quae tibi nuperrime scripsi et ea commemoras subtiliter dicta, sed maioribus te implicasse quaestionibus, recense etiam atque etiam et cogita diligentius: non pertranseat, sed habitet in eis consideratio tua et inde fortasse utcumque conicies, quo modo sit anima praesens uel absens. in eis quippe uisis demoratur in somnis, cum abest a sensu praesentiaque cernendi, quam praebet oculis uigilans; hanc autem ab oculis, hoc est tamquam a luminaribus corporis animae absentiam, quae fit cum dormimus, si uis maior augeat, ut totum, quod est, inde subtrahatur, mors est sicut ergo a cernendi sensu ad uisa somniorum non cum aliquo corpore abscedit, nisi forte illa, quae uidentur in somnis. corporea nosque ipsos inter illa hac atque illac ferri ac referri cum aliquo corpore existimabimus, quod iam tibi arbitror non uideri, ita, si tota penitus subtrahatur atque absit, quod fit in morte, non secum putanda est auferre aliquod corpus ex corpore. nam si auferret, profecto etiam cum dormimus et abscedit ab oculis, in quantum eos relinquit, in tantum secum oculos auferret, quamlibet subtiliores, corporeos, quod non facit. uerum tamen aufert secum quosdam simillimos sed non corporeos, quibus uisa simillima cernit in somnis sed nec ipsa corporea.","prev":{"citation":"Epistulae 162.2","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.2"},"next":{"citation":"Epistulae 162.4","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}