{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 162.5","citation":"Augustine, Epistulae 162.5","ref":"162.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":220,"text":"Mouet enim non solum, ut cogitemus ea, quae absunt a sensibus corporis et in nostra reperiuntur memoria uel quae nos ipsi, ut libitum est, facimus, disponimus, augemus, minuimus, situ, habitu, motu. innumerabilibus qualitatibus formisque uariamus, qualia sunt fortassis etiam illa, quibus deludimur dormientes, quando non diuinitus admonemur, nisi quod haec uolentes agimus, illa praeter arbitrium patimur; non solum haec mouent, quae in animo de ipso animo fieri non absurde forte quis putat quamuis et hoc causis occultioribus, quibus agitur, ut istud potius quam illud in conspectu animi ueniat, sed etiam quod ait propheta: Et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me — neque enim forinsecus uoces ad aures corporeas prophetae uenisse credendum est, cum dicit 'qui loquebatur in me', non (ad me' —, utrum uoces erant de spiritu factae corporalibus similes, quales agimus, cum apud nos taciti multa memoriter plerumque etiam cantando transcurrimus, sed tamen editae ab angelo, quas miris modis cernebat ab alio, quam ipse fuerat, sibi suggeri, et quod in euangelio scriptum est: Ecce angelus domini apparuit illi in somnis dicens, quo modo enim apparuerit uel corpus angelicum oculis clausis — Abrahae quippe uigilanti sic apparuerunt, ut eos etiam, cum pedes lauit, contrectando sentiret — uel spiritus spiritui dormientis specie aliqua simili corporis, sicut nos ipsi nobis uidemur tali figura etiam per loca moueri somniantes longe aliter quam membra in stratis iacentia.","prev":{"citation":"Epistulae 162.4","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.4"},"next":{"citation":"Epistulae 162.6","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}