{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 162.6","citation":"Augustine, Epistulae 162.6","ref":"162.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":155,"text":"Mouent haec et ideo mira sunt, quia occultiorem habent rationem, quam ut uideri uel reddi ab homine homini possit. nam istae causae sunt admirationis, cum uel ratio cuiusque rei latet uel eadem res usitata non est, quod aut singularis aut rara est. ex illa ergo causa latentis rationis ego dixi in epistula, quam te legisse commemoras, cum eis responderem, qui negant esse credendum, quod Christum uirgo pepererit, uirgo permanserit: 'Si ratio quaeritur, non erit mirabile'; hoc enim dictum est, non quod ratione res careat, sed quod eos lateat, quibus hoc deus uoluit esse mirabile. ex alia uero admirationis causa, quae ideo est, quia insolitum aliquid occurrit, scriptum est de domino, quod miratus sit centurionis fidem; neque enim eum rei ullius ratio potuerit latere, sed admiratio pro laude posita est eius, cuius par in populo Hebraeo non apparuerat. unde ipsa admiratio satis exposita est, cum ait dominus: Amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel.","prev":{"citation":"Epistulae 162.5","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.5"},"next":{"citation":"Epistulae 162.7","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}