{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 162.7","citation":"Augustine, Epistulae 162.7","ref":"162.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":180,"text":"Quod autem adieci in eadem epistula: (Si exemplum poscitur, non erit singulare), frustra tibi uisus es uelut exempla inuenisse de uermiculo, qui in pomo nascitur, et aranea, quae filum textrinae suae corpore uelut integro parit. dicuntur enim aliqua argute cuiusdam similitudinis gratia alia remotius alia congruentius, sed solus Christus natus est ex uirgine; unde iam intellegis, quantum aestimo, cur hoc esse dixerim sine exemplo. habent itaque omnia causas suas atque rationes rectas et inculpabiles, quae deus uel usitata uel inusitata operatur. sed hae causae atque rationes cum latent, miramur. quae fiunt, cum autem patent, consequenter ea uel conuenienter fieri dicimus nec mirandum esse, quia facta sunt, quae ratio exigebat ut fierent, aut, si miramur, non inopinata stupendo sed excellentia laudando miramur, quo genere admirationis centurio ille laudatus est. nec ideo est reprehendenda sententia, qua dictum est: *Si ratio quaeritur, non erit mirabile', quoniam est aliud genus admirationis, etiam cum ratio manifesta est admiranti; neque enim propterea culpatur sententia, qua dictum est: Deus neminem temptat, quoniam est aliud genus temptationis, propter quod recte itidem dictum est: Temptat uos dominus deus uester.","prev":{"citation":"Epistulae 162.6","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.6"},"next":{"citation":"Epistulae 162.8","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}