{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 162.8","citation":"Augustine, Epistulae 162.8","ref":"162.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":160,"text":"Nec quisquam existimet ideo posse merito dici corporeis oculis a filio patrem uideri ac non potius sicut a patre filium, quia illi, qui hoc putant, cum in reddenda ratione defecerint, possunt et ipsi dicere: 'Si ratio quaeritur, non erit mirabile'; hoc enim dictum est, non quia non est ratio, sed quia latet. illius autem non miraculi sed erroris demonstrare debet nullam esse rationem, quisquis id opinantes refellere adgreditur. sicut enim nulla ratio est, qua dei natura moriatur aut corrumpatur aut peccet, et, cum hoc deum non posse dicimus, non derogamus potestati eius, sed aeternitatem ueritatemque laudamus, ita cum dicimus non posse uideri oculis corporeis, non latet. sed patet ratio bene intellegentibus, qua perspicuum est deum corpus non esse nec aliquid oculis corporeis cerni posse, nisi quod alicuius interualli interpositione cernatur, id autem non nisi corpus esse eamque substantiam, quae minor sit in parte quam in toto, quod de deo credere nefas esse debet etiam his, qui hoc intellegere nondum ualent.","prev":{"citation":"Epistulae 162.7","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.7"},"next":{"citation":"Epistulae 162.9","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}