{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 162.9","citation":"Augustine, Epistulae 162.9","ref":"162.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":215,"text":"Latet ratio diuersarum commutationum celeritatis ac tarditatis in motibus corporum et corporalium qualitatum. hinc est omnium uisibilium silua miraculorum. numquid tamen ideo latet esse corpora, habere nos corpus, nullum esse quantulumcumque coi-pusculum, quod non pro suo modo loci occupet spatium nec in eo, quod occupat, ubique sit totum, sed minus sit in parte quam in toto? haec quoniam non latent, his contexenda sunt consequentia, quod nunc facere nimis longum est, quibus ostendatur non rationem latere, sed rationem omnino nullam esse, qua credi debeat uel possit intellegi deum, qui ubique totus est nec per spatia locorum corporea mole diffunditur, in qua necesse habeat partibus maioribus minoribusque constare, cerni corporeis oculis posse. unde plura dicerem, si hoc in ista epistula suscepissem, in cuius longitudinem non sentiens progressus sum paene oblitus occupationum mearum, ita ut fortasse, quod non arbitrabar, attentioni tuae satis fecerim, qui potes paucis admonitus plura cogitare, quae competunt, sed non etiam eorum, in quorum manus non inaniter uenire ista possunt, si diligentius et copiosius disserantur. laborant autem homines in discendo, quando et breuia non ualent intellegere et prolixa non amant legere; laborant itidem in docendo, qui et pauca tardis et multa pigris frustra ingerunt. mitte et illius epistulae exemplum, quae apud nos aberrans non potuit inueniri. recte in domino ualeas et uigeas memor nostri.","prev":{"citation":"Epistulae 162.8","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.8"},"next":{"citation":"Epistulae 163.1","label":"Letter 163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/163.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}