{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 163.1","citation":"Augustine, Epistulae 163.1","ref":"163.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/163.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/163.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"Pridem quaestionem misi ad sanctitatem tuam unam de ratione et deo, puto per Iobinum, qui seruit ancillis dei, alteram de corpore saluatoris, de quo aestimatur, quod substantiam dei uideat; tertiam dico nunc: anima rationalis, quam saluator cum corpore adsumpsit, utrum ex una de opinionibus est illis, quae proponuntur, cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest ueritate fulciri, an, quamquam rationalis sit, non erit tamen ex his speciebus, quae de anima humana dicuntur? quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in epistula sua ponit Petrus testimonium de domino dicens: Mortificatus carne, uiuificatus spiritu, in quo et eis, qui in carcere erant, praedicauit spiritibus et cetera, hoc inserens, quod in inferno fuerunt et descendens Christus omnibus euangelizauit omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberauit, ut a tempore resurrectionis domini iudicium expectetur exinanitis inferis? quid ergo in hac re sanctitati tuae uideatur, cupio nosse.","prev":{"citation":"Epistulae 162.9","label":"Letter 162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.9"},"next":{"citation":"Epistulae 164.1","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}