{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 164.12","citation":"Augustine, Epistulae 164.12","ref":"164.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":150,"text":"Mouet etiam illud, quod hi, qui de hac re conantur reddere rationem, ideo dicunt Christo ad inferos descendente his, qui ibi inuenti sunt, illa loca poenalia tamquam carceres exinanitos, quia non audierant euangelium, quod illis uiuentibus toto orbe praedicabatur, et iustas habebant causas, cur non credidissent, quod eis non fuerat adnuntiatum; deinceps autem non habituros excusationem, qui praedicationem euangelii per omnes gentes celebratam diffusamque contemnunt; et ideo illis tunc euacuatis carceribus iam iustum restare iudicium. quo contumaces et infideles etiam aeterno igne puniantur. nec adtendunt, qui hoc sentiunt, hanc excusationem habere posse omnes, qui etiam post resurrectionem Christi, antequam ad eos euangelium perueniret, ex hac uita emigrarunt. neque enim, posteaquam dominus remeauit ab inferis, nemo permissus est ire ad inferos nisi audito euangelio, cum tam multi morerentur toto orbe terrarum, antequam ad eos haec adnuntiatio perueniret. qui omnes habebunt excusationem, quae ablata dicitur eis, quibus dominus, cum uenisset, quia ante","prev":{"citation":"Epistulae 164.11","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.11"},"next":{"citation":"Epistulae 164.13","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}